PARASITI

PARASITI
PARASITI
apud Athenienses iidem, qui apud Romanos Epulones fuêre Nam τὸ τοῦ παρασίτου ὅνομα, Athenaeus l. 6. πάλας̔ ἦν σεμνὸν καὶ ἱερὸν, Nomen Parasiti olim venerabile erat et Sacrum, Habebant autem quilibet populi seu Δῆμοι Reip. Atheniensis suos Parasitos, quos e popularibus suis eligebant atque praeficiebant, ut colligitur ex lege memorata Athenaeo l. 6. Ἐπιμελεῖςθαι δε τὸν βασιλέυοντα τῶ τε Ἀρχόντων, ὅπως ἂν καθιςτῶνται καὶ τοὺς Παρασίτους εν τῶ δήμων αἱρῶνται κατὰ τὰ γεγραμμένὰ τοὺς δὲ παρασίτους εν τῆς βουκολίας ἐκλέγειν εν τοῦ μέρους τοῦ ἑαυτῶν ἕκαςτον ἑκτέα κριθῶν δάινυςθαι τοὺς ὄντας Ἀθηναίους εν τῷ κατὰ τὰ πάτρια, τὸν δὲ ἑκτέα παρέχειν εἰς τὰ Ἀρχεῖα τῷ Ἀπόλλωνς τοὺς Ἀχαρνέων παρασίτους ἀπὸ τῆς ἐκλογῆς τῶ κριθῶν, Rex e Novem viris unus, ut Parafitos constituant et e singulis secundum Leges eligant populi, curato. Parasiti singuli sine delo malo seponunto hecteum hordei e parte quisque suae. Athenienses epulô in Templo excipiunto, secundum Patrium morem. Acharnensium Parasiti ex illo quod collegerunt, hordeo, hecteum Apollini in apothetis reponunto. Sacrorum itaque Ministri hi Parasiti erant; Unde Pollux l. 6. c. 7. Parasitum dici ait, τὸν ἐπὶ τὴν τοῦ ἱεροῦ σίτου ἐκλογὴν αἱρούμενον: et Hesychius ἀρχὴν vocat ἐπὶ τὴν τοῦ ἱεροῦ σίτου ἐκδοχὴν: quibus munus eorum indigitatur. Namque ille ἱερὸς σίτος trumentum sive hordeum fuit, quod a Rhario desecabatur campo, ut docet Pausan. Atticis, cum ait: Τὸ δὲ πεδίον τὸ ᾽Πάριον σπαρῆναι πρῶτον λέγουσι καὶ πρῶτον αὐζῆσαι καρποὺς καὶ διὰ τοῦτο οὐ λαῖς ἐζ αὐτοῦ χρῆςθαι σφισι καὶ ποιςῖςθαι πέμματα εἰς τὰς θυσίας καθέςτηκεν. An potius illud fuit, quod nascebatur in illis terrae arvipendiis, quae unicuique Deo dedicabant vel. dividebant, e quorum locationibus siebant impensae, quae postea in sacrificiis publice fiebant, ut Grammatici ex Didymo ostendunt, ubi τεμενικῶν istiusmodi προσόδων meminerunt. Unde πρόσοδια μεγάλα, Introitus magni, pro magno Sacrificio, apud Aristophanem Avibus p. 581. Atque ex his arvipendiis eius Dei, cui erant dedicata vel divisa, Parasiti ἐζέλεγον τὸν ἱερὸν σίτον, collegerunt sacrum frumentum. Sed et ὁ ἱερὸς σίτος frumentum erat seu hordeum, quod a privatis, pro cuiusque modulo, religionis ergo dabatur templis atque conferebatur: quo facit locus Digestorum Scaevolae l. 8. qui legitur D. de Annuis legatis l. 20. §. 1. Attia fidei commissum his verbis reliquit: Quisquis mihi haeres erit, fidei eius committo, uti det ex reditu cenaculi mei et horrei, post obitum, Sacerdoti et Hierophylaco et Libertis, qui in illo Templo erunt, denaria decem die nundinarum, quas ibi posui. Ubi Petitus existimat Libertos vocari, quos veteres Parasits dixêre. Cum enim παρασιτεῖν insequutis rempribus in vitium excidisset, nec esset ingenui hominis, sed vilis potius et Libertinorum patre nati, quos Parasitos in veterib monumentis et scriptis nominatos repererat Scaevola, Libertos vocavit. Ex hoc itaque hordeo, hecteum eius seponere et Apollini in apothecis reponere debebant bonâ fide Parasiti, qui ex Acharnensium populo fuerant electi: atque hi sacra Apollini faciebant, ex lege: Θύειν τᾡ Ἀπόλλωνι τοὺς Ἀχαρνέων
παρασίτους. Singulis enim Diis fui Parasiti erant, unde hic Apollinis, alibi Herculis Parasiti memorantur. lidem cum Rege sacra curabant, ex lege, Ἐπιμελεῖςθαι δὲ τὸν βασιλέα τὸν ἀεὶ βασιλεύοντα καὶ τοὺς παρασίτους οὓς ἄν ἐν τῶ δἡμων προαιρῶνται καὶ τοὺς γέροντας, καὶ τὰς γυναῖκας τὰς πρωτοπόσεις. Rex, quisquis erit, cum Parasitis, quos e singulis ante a elegerint populis, cum senibus item atque feminis univiris, curato; ubi de Panathenaeis sermo est. Cum sacerdote item singulis mensibus sacra facere tenebantur, iuxta legem: Τὰ δὲ ἐπιμήνια θυέτω ὁ Ιἑρεὺς μετα τῶ παρασίτων οἱ δὲ παράσιτοι ἵνα τῶ εν τῶ νόθων καὶ τῶ τούτων παὶδων μετα πάτρια. ῝Ος δ᾿ ἄν μὴ θέλη παρασιτεῖν, εἰσαγέτω καὶ περὶ τοῦτων τὸ δικαςτήριον, Sacerdos cum Parasitis menstrua sacra facito. Parasiti de Nothis aut Nothorum liberis unum eligunto secundum morem patrium: si parasitari detrectat, in ius vocanto.
Quod intelligendum de Herculis sacris, illi enim ex singulis Atticae Δήμοις duodecim Parasitos fuisse, non e plebe vulgi, sed apprime nobiles ac opulentos, quot scil. erant anni menses, quia singulis mensium Kalendis sacra Herculi fiebant, testis est Diod. Sinopensis in dramate, cui titul. Ἐπικλήρῳ. Hinc quia ipse Nothus fuerat, nothorum lex meminit. Interim cum Apollo summo in honore apud Athenienses esset, et θεωροὶ in Insul. Delon quotannis mitterentur, in his erant duo e Cerycum Mysticorum gente, qui annum in Delio Templo Apollini parasitabantur, ex lege: Καὶ δύο κήρυκες εν τοῦ γέ ους τῶ κηρύκων τοῦ τῆς μυςτηριώτιδος, τούτους δὲ παρασιτεῖν εν τῷ Δηλίῳ ενιαυτὸν, Duo Ceryces sunto e gente Cerycum Mysticorum: iidemque annum in Delio templo Parasiti sunto. Athen. l. 6. Vide quoque Eusebium Praepar. Euangel. l. 3. De eo quod Parasitis cedebat, exstat lex columnae in Anacaeo sive Dioscurorum Templo in scripta, apud Athenaeum loc. cit. Τοῖν δὲ βοῖν τοῖν ἡγεμονοῖν τοῖν ἐζαιρουμένοιν τὸ μὲν τρίτον μέρος εἰς τὸν ἀγῶνα, τὰ δὲ δύο μέρη, τὸ μὲν ἕτερον τῷ ἱερεῖ, τὰ δὲ τοῖς παρασίτοις, Duorum boum praecidaneorum eximiorum tertia pars in certamen: reliquarum duarum una Sacerdoti: altera Parsitis, cedunto: Ubi iterum Panathenaicum respicitur sacrum, ad quod omnes Atticae Urbes, sive quae coloniae Athenarum eslent, bovem immolandum mittere tenebantur: unde visceratie atque epulum populo. Inde Aristophanes Nubibus,
Ἤδη ζωμοῦ Παναθηναίοις ἐμπληςθεὶς εἶ τ᾿ ἐταράχθης
Τὴν γαςτέρα,
Habebant tandem suas Parasiti apothecas, sua Parasitia, ad quorum, ut et Templi et Aedis sacrae, sarta tecta tantum argenti dandum erat, quanto faciundum opus locaverant illi Sacerdotes, quibus ea cura erat mandata; quae de re Lex lata est: Ἐις τὴν ἐπισκευὴν τοῦ νεὼ τοῦ Ἀρχείου καὶ τοῦ παρασιτίου καὶ τῆς οἰκίας τῆς ἱερᾶς διδόναι τὸ ἀργύριον, ὁπόσου ἄν οἱ τῶ ἱερήων ἐπισκευάσαι μιςθώσωσιν, Ad sarta tecta Templi apothecae, Parasitii et aedis sacrae, tantum argenti dator, quanto faciendum opus locaverint Sacerdotes, quibus id commissum est. Vide iterum Athen. loc. tit. Pollucem l. 6. c. 7. et Sam. Petitum Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 2. Ita ergo cum Parasiti apud Graecos non minori olim samâ essent, ac Epulones Viri apud Latinos, vox postmodum in tam degenerem sensum abiit, ut nullos magis quam Parasitos Comici Scriptores rideant: notus edax Terentii Parasitus. Originem indicat Diodorus Sinopensis Dramate cit. docens, cum olim Parasiti essent tantum Deorum, Herculis puta, Apollinis, aliorumque, factos quoque esse postea hominum potentiorum, qui Deos imitaturi et ipsi Parasitos habere voluerint non illos quidem χαριεςτάτους, sed qui adulandi artem haberent penitus cognitam. Et quidem Parasito huiusmodi pallium obvolutum in Scena dat um est: pulla item tunica, aut nigra, aut alba, apud Latinos. Et alba quidem, si eius suasu aut technis nuptiae tractabantur. Strigilem et ampullam dat Plautus in Sticho; olei vasculum alii: color ater, ex Athenaeo et Cicerone. Vide Iul. Caes. Scaligerum Poetices l. 1. c. 13. De Parasito Inscriptionem habes supra, voce Pantominus: uti de Parasitorum vestitu, infra Trechedipna, de Parasitos ludendi modis variis, hîc passim. Vide imprimis supra Capitones, Cena cerea, Cena pura, Ebur, Flos, Follis, Ixionii; et infra, ubi de Solano: sicut de Parasita ave Plinii, voce Planipes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • parasiti- — see parasit …   Useful english dictionary

  • BUCCELLARIUS — recentioris aevi Scriptotibus dictus est, qui priori aetate Scurra, corpore Custos, Domesticus, Protector Ptincipis, Adsecula, Agaso; Graecisque ὁ παραμένων, qui semper stat ad Domini iussa paratus nec ab eius latere absistit, appellatus est. Sic …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DELIA — I. DELIA celebre Atheniensium festum, in Apollinis, quem eximie coluêre honorem institutum; quorum toto tempore sacris operata Urbs noluit quemquam capitis damnatum, dum Delum ibant redibantque Theori, poenas dare: lege latâ, Δημοςία μηδένα… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • părăsi — PĂRĂSÍ, părăsesc, vb. IV. 1. tranz. A lăsa pe cineva singur, a l abandona; a se despărţi de cineva. ♦ A pleca de undeva, a se depărta de ceva. 2. tranz. A înceta, a întrerupe o acţiune, o îndeletnicire etc.; a renunţa la... ♦ A lăsa la o parte; a …   Dicționar Român

  • Nicolas Rigault — (Rigaltius; 1577 1654) was a French classical scholar. Born at Paris, he was educated by the Jesuits[1]. He was successively councillor of the parlement of Metz, procurator general at Nancy, and intendant of the province of Toul. He prepared… …   Wikipedia

  • Риго Николай — (Rigault, по лат. Rigalius) французский филолог (1577 1654). Назначенный хранителем королевской библиотеки, он занялся приведением в порядок ее рукописей и составлением каталога. Этот труд составил два больших тома in folio, целиком написанных… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Риго, Николай — (Rigault, по лат. Rigalius) французский филолог (1577 1654). Назначенный хранителем королевской библиотеки, он занялся приведением в порядок ее рукописей и составлением каталога. Этот труд составил два больших тома in folio, целиком написанных… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • ГРАССИ Джованни Баттиста — (Grassi, Giovanni Battista) (1854 1925), итальянский зоолог и паразитолог. Родился 27 марта 1854 в Ровелласке. Окончил университет Павии, в 1878 получил степень доктора медицины. В течение следующих пяти лет изучал зоологию в Гейдельбергском и… …   Энциклопедия Кольера

  • Jan Novak — Jan Novák (* 8. April 1921 in Nová Říše, Mähren; † 17. November 1984 in Neu Ulm) war ein tschechischer Komponist. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Werk 3 Werke in Auswahl 4 Quellen …   Deutsch Wikipedia

  • Jan Novák — (* 8. April 1921 in Nová Říše, Mähren; † 17. November 1984 in Neu Ulm) war ein tschechischer Komponist. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Werk 3 Werke in Auswahl …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”